close
Jump to content

Computatrum portabile

E Vicipaedia
Image
Computatrum portabile.

Computatrum portabile,[1] sive computatrum gremiale,[2] sive ordinatrulum portabile,[3] est machina computatoria accumulatro instructa, quae a parietali fonte electrico liberata ex uno loco ad alium facile portari potest.

Ordinatrula portabilia hominibus parantur, quibus computatro prope ubicumque opus est. Etiam alia de causa fieri potest, ut emptor ordinatulum portabile pro mensali comparare velit, nam minus spatii requirit et minore consumptione electricitatis operatur. Portabilia et mensalia multis iisdem membris consistunt, sed illarum minora sunt. Ordinatrulum portabile etiam saepe minoris impendi est quam mensale, cui suae accessiones propriae necesse sunt.

  1. Epistula Leonina 191 (2019).
  2. Epistula Leonina 85 (2015); 231 (2021).
  3. Ioannes C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007: 582, s.v. laptop computer.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Image Vicimedia Communia plura habent quae ad ordinatrula portabilia spectant.
Image
stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!